LAS CORTES DE DON MARTÍN EL HUMANO (1401-1407)

Mª José Carbonell Boria, Universitat de Valéncia

A mis padres.

Transcripciones

Normas de edición

[f. CLIIII v.]

nuisset super predictis delliberacionem recesso ve-

ro ab eadem dicto domino rege existente vero

congregata dicta curia habito inde prius grandi

colloquio et matura delliberacione presentibus

me Iacobo de Vallseguer, notario publico per totam

terram et dominacionem illustrisimi domini re-

gis Aragonum, et testibus subscriptis fuit in eadem

curia conclusum que attento que iamdictus sereni-

ssimus dominus rex non obstante supplicacione

sibi pro parte dicte curie pluries facta ut de-

beret continuare ac per facere eandem curiam

per eundem precemptam et nullatenus recedere a

Regno Valentie predicto absque dicte curie perfectione

delliberasset tro ad Regnum Aragonie et esse persona-

liter cum rege Navarre ob tractatum et finalem

conclusionem matrimonii illustrissimi domini

regis Sicilie cum ex filiabus dicti regis Na-

varre et consideratis sumptibus factis per dictum

regem in celebracione dicte curie et considera-

tionis etiam aliquibus graciis concessis per actum

curie per dictum dominum regem predicto regno

et eius singularibus que pro <aliquibus> aliquali subven-

cione dicti domini regis dicta curia trade-

f. CLV

ret de presenti eidem domino regi sexmille florenorum

auri de Aragonia revocato tamen inde sindicatu

facto die decimaseptima presentis mensis et anni

in posse mei dicti notarii. Sic quod sicut prius dicta sub-

vencio erat quatuor mille florenorum esset pro nunc

dictis respectibus sex milium florenorum predictorum verum

cum ad presens non esset prompta peccunia de qua

subvencio predicta indilate fieri posset attento ma-

xime que in dicta civitate Sugubricensis ad presens

vigenti mortalitates et nulla via eidem curie

videretur ad presens congruencior pro habenda ita

peccunia prompta et sine mora dicta peccunie quan-

titate quam per viam carricacionis censualium mortuorum

cum instrumento tamen gracie de quitando. Idcirco omnes superius

nominati de dicta curia tenentes, facientes et cele-

brantes curiam iamdictam et representantes generale

tocius digni regni ut est moris ipsam curiam teneri

et celebrari pro se et omnibus aliis de dictis brachiis

et quolibet eorum et omnibus aliis etiam de dicto Regno Va-

lentie, cuiusvis sint status legis aut condicionis

tam presentibus quam futuris. Cum auctoritate licen-

cia firma ac decreto dicti serenissimi domi-

ni nostri regis per actum curie celebratum die tercia