Mª José Carbonell Boria, Universitat de Valéncia
A mis padres.
Mª José Carbonell Boria, Universitat de Valéncia
A mis padres.
[f. CLXXVIII v.]
de principali prius conveniendo et omni alii foro, bene-
ficio et auxilio et iuri cuicumque tam canonico quam civili
prout sibi videretur fiendum et notario super hiis requisitus
duxerit ordinandum bonaque omnia generalis dicti regni
et quorumvis brachiorum predictorum et aliorum omnium
singularium tam presencium quam futurorum in et pro predictis
obligare et ypothecare et de predictis posset unum sive
plura instrumentum sive instrumenta concedere et firmare et
generaliter contulerunt liberam ipsi procuratori admini-
stracionem et plenariam potestatem in et super predictis et
quolibet premissorum cum incidentibus, dependentibus, co-
herentibus et emergentibus ex eisdem promiseruntque
ipso constituentes nominibus et auctoritatibus quibus
ipsi sindico et procuratori et michi predicto notario tanquam
publice persone hec ab ipsis legitime sipulanti et reci-
pienti vice ac nomine omnium illorum quorum interest vel
intererit aut interesse poterit quomodolibet in futurum ra-
tum, gratum, validum atque firmum habere, tenere perpe-
tuo et inviolabiliter observare <per> quicquid per dictum sindi-
cum sive procuratorem actum, factum, gestum aut quomo-
dolibet procuratum fuerit super premissis nulloque tempore re-
vocare sub bonorum omnium generalis dicti regni, civi-
tatum, villarum ac locorum eiusdem et quorumvis brachiorum
f. CLXXVIIII
predictorum et quorumvis singularium dicti regni presencium,
absencium et futurorum omnium obligacione pariter et <cau-
tela> ypotheca. Que acta fuerunt et publicata in cu-
ria iamdicta, loco die et anno predictis. Sig(+++++)na
reverendissimi domini Hugonis episcopi Valentie, Fer-
rarii <Ram> de Vilafrancha, Francisci Daries, Petri
Bertrandi et Iohannis Perez del Castellar. Sig(+++++++++)na
Vitalis de Blanes, Raymundi de Rivosico, Olffi de Pro-
xita, Ianfridi de Thous, Bernardi Scorna, Petri Dezpuig, Gui-
llermi Galceran de la Serra, Petri Desplugues et Albert Dala-
mania. Sig(++++++++++)na Petri Passadores, Bernardi
Vitalis, Iohannis Mercader, Guillermi Caera, Poncii
de Malferit, Ferrarii Ram, Francisci Aguillo, Iohannis
Miralles, Pasquasii Ferdinandi ac Berengarii de Vimbo-
di predictorum, qui hec nominibus et auctoritatibus quibus
suppra laudarunt, approbarunt, concesserunt et firmarunt.
Presentes fuerunt ad premissa omnia pro testibus voca-
ti venerabilis Franciscus Blanch, in legibus licenciatus,
ac discreti Petri Fariza, Petri Laurenti et Anthonius
Lopez, maior dierum, notario Valentie cives.
*Sed in super die martis superius assignata in qua com-
putabatur septima mensis marcii anno predicto