LAS CORTES DE DON MARTÍN EL HUMANO (1401-1407)

Mª José Carbonell Boria, Universitat de Valéncia

A mis padres.

Transcripciones

Normas de edición

[f. CCCLXV v.]

causis concernentibus non modicam uti-

litatem dicte curie facere subvencionem

dicto domino nostro regi pro una mensata ex tunc

sequenti de duobus mille florenis

auri de Aragonia que tamen subven-

cio facta nullatenus fuit propter dis-

cordiam tunc vigentem in dicta curia

super modo exaccionis subvencionis et dicti

factarum et fiendarum dicto serenissimo

principi. Sicut quia nunc per Dei gratiam

dicta cessasset discordia qui inmo super

dicta exaccione dicta curia convenisset.

Ideo petebant predicti tractatores ut

iuxte precontentam deliberacionem factam

per dictam curiam de predictis duobus

mille florenis pro dicta una mensa-

ta dicta curia indilate deberet iam

expressam quantitatem. Et habito inter

dicta <trib> tria brachia grandi col-

loquio ac matura deliberacione fuerit

in dicta curia et per eandem conclu-

sum et per actum curie provisum et con-

f. CCCLXVI

cordatum que ad presens curia iamdicta im-

pleret premissam subvencionem predicto domino

nostro regi de precontentis duobus mille flo-

renis auri pro una tamen mensata iam

incepta in principio huius mensis marcii

vere cum ad presens non esset parata peccunia

de qua subvencio eadem indilate fieri

posset et nulla alia via videretur

eidem curie ad presens congruentior pro

habenda predicta peccunie quantitate quam per

viam carricacionis censualium mortuorum

cum instrumento tamen gracie de quitando. Qua

propter omnes superius nominati de dicta

curia facientes, tenentes et celebrantes

curiam generalem dicti regni et repre-

sentantes generalem tocius dicti regni ut est

moris ipsam curiam teneri et cele-

brari per se et omnibus aliis de dictis

tribus braxis et quodlibet eorum in

solidum et omnibus aliis etiam de dicto

Regno Valentie cuiuscumque sint status

legis aut condicionis tam presenti-

bus quam futuris et cuiusvis ipsorum in